AELIAE Calendae

AELIAE Calendae
AELIAE Calendae
occurrunt apud Ael. Lamprid. c. 12. in Commodo, Assumptus est in omnia Collegia Sacerdotalia Sacerdos, XIII. Calendas Invictas, Pisone et Iulianô Consulib. Profectus in Germaniam XIV. Calendas Aelias, ut postea nominavit iisdem Consulib. pro Calendis Iuniis, Cum enim Commodus nova mensibus nomina impositum iret, uti Ianuarium Α᾿μαζόνιον, Februarium Α᾿νίκητον seu Invictum etc. sic Iunium Aelium appellasse legitur, apud Dionem. Vide Salmas. ad dict. loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”